Recordare

Recordare 歌词

流派Classico
时长6:17
原文语言LA
浏览量13.2K
歌词坐标

原文歌词

LA
暂时没有翻译,当前显示原文歌词。
18
Recordare, Jesu pie Quod sum causa tuae viae Ne me perdas illa die Quaerens me, sedisti lassus Redemisti crucem passus Tantus labor non sit cassus Juste judex ultionis Donum fac remissionis Ante diem rationis Ingemisco tamquam reus Culpa rubet vultus meus Supplicanti parce, Deus Qui Mariam absolvisti Et latronem exaudisti Mihi quoque spem dedisti Preces meae non sunt dignae Sed tu bonus fac benigne Ne perenni cremer igne Inter oves locum praesta Et ab haedis me sequestra Statuens in parte dextra