歌词坐标
LA原文歌词
暂时没有翻译,当前显示原文歌词。
Ubi caritas et amor, Deus ibi est
Congregavit nos in unum Christi amor
Exultemus, et in ipso iucundemur
Timeamus, et amemus Deum vivum
Et ex corde diligamus nos sincero
Ubi caritas et amor, Deus ibi est
Simul ergo cum in unum congregamur
Ne nos mente dividamur, caveamus
Cessent iurgia maligna, cessent lites
Et in medio nostri sit Christus Deus
Ubi caritas et amor, Deus ibi est
Simul quoque cum beatis videamus
Glorianter vultum tuum, Christe Deus
Gaudium quod est immensum, atque probum
Saecula per infinita saeculorum
Amen






