Ave Generosa

Ave Generosa 歌词

流派Classico
时长6:29
原文语言葡萄牙语
浏览量3K
歌词坐标

原文歌词

PT
暂时没有翻译,当前显示原文歌词。
18
Ave generosa gloriosa et intacta puella, tu pupilla castitatis, tu materia sanctitatis, que Deo placuit Nam hec superna infusio in te fuit, quod supernum Verbum in te carnem induit Tu candidum lilium quod Deus ante omnem creaturam inspexit O pulcherrima et dulcissima, quam valde Deus in te delectabatur Cum amplexionem caloris sui in te posuit, ita quod Filius eius de te lactatus est Venter enim tuus gaudium habuit cum omnis celestis symphonia de te sonuit, quia virgo Filium Dei portasti, ubi castitas tua in Deo claruit Viscera tua gaudium habuerunt sicut gramen super quod ros cadit cum ei viriditatem infundit, ut et in te factum est, O mater omnis gaudii Nunc omnis ecclesia in gaudio rutilet ac in symphonia sonet propter dulcissimam Virginem et laudabilem Mariam, Dei Genitricem Amen