Oh! Fortuna

Oh! Fortuna 歌词

流派Classico
时长5:12
原文语言葡萄牙语
浏览量2.2K
歌词坐标

原文歌词

PT
暂时没有翻译,当前显示原文歌词。
18
O fortuna Velut luna Statu variabilis, Semper crescis Aut decrescis; Vita detestabilis Nunc obdurat Et tunc curat Ludo mentis aciem, Egestatem, Potestatem Dissolvit ut glaciem. Sors immanis Et inanis, Rota tu volubilis, Status malus, Vana salus Semper dissolubilis, Obumbrata Et velata Michi quoque niteris; Nunc per ludum Dorsum nudum Fero tui sceleris. Sors salutis Et virtutis Michi nunc contraria, Est affectus Et defectus Semper in angaria. Hac in hora Sine mora Corde pulsum tangite; Quod per sortem Sternit fortem, Mecum omnes plangite! Fortune plango vulnera Stillantibus ocellis Quod sua michi munera Subtrahit rebellis. Verum est, quod legitur, Fronte capillata, Sed plerumque sequitur Occasio calvata. In fortune solio Sederam elatus, Prosperitatis vario Flore coronatus; Quicquid enim florui Felix et beatus, Nunc a summo corrui Gloria privatus. Fortune rota volvitur: Descendo minoratus; Alter in altum tollitur; Nimis exaltatus Rex sedet in vertice Caveat ruinam! Nam sub axe legimus Hecubam reginam.