O Quanta Qualia

O Quanta Qualia 歌词

流派New Age
时长3:59
原文语言意大利语
浏览量1.3K
歌词坐标

原文歌词

IT
暂时没有翻译,当前显示原文歌词。
18
O quanta, qualia sunt illa sabbata Quae semper celebrat superna curia, Quae fessis requies, quae merces fortibus, Cum erit omnia Deus in omnibus Vere Ierusalem est illa civitas, Cuius pax iugis est, summa iucunditas, Ubi non praevenit rem desiderium, Nec desiderio minus est praemium Quis rex, quae curia, quale palatium, Quae pax, quae requies, quod illud gaudium, Huius participes exponant gloriam, Si quantum sentiunt, possint exprimere Illic ex sabbato succedet sabbatum, Perpes laetitia sabbatizantium, Nec ineffabiles cessabunt iubili, Quos decantabimus et nos et angeli Perenni Domino perpes sit gloria, Ex quo sunt, per quem sunt, in quo sunt omnia, Ex quo sunt, Pater est, per quem sunt, Filius In quo sunt, Patris et Filii Spiritus