Adoro Te Devote

Adoro Te Devote şarkı sözleri

Orijinal dilLA
Görüntülenme19
Şarkı sözü koordinatları

Orijinal sözler

LA
Çeviri henüz yok. Orijinal sözler gösteriliyor.
18
Adoro te devote, latens Deitas Quae sub his figuris vere latitas Tibi se cor meum totum subicit Quia te contemplans totum deficit Visus, tactus, gustus in te fallitur Sed auditus solo tuto creditur Credo quidquid dixit Dei Filius Nil hoc verbo veritatis verius In cruce latebat sola Deitas At hic latet simul et humanitas Ambo tamen credens atque confitens Peto quod petivit latro paenitens Plagas, sicut Thomas, non intueor Deum tamen meum te confiteor Fac me tibi semper magis credere In te spem habere, te diligere O memoriale mortis Domini Panis vivus vitam praestans homini Praesta mean menti de te vivere Et te illi semper dulce sapere Pie pellicane, Jesu Domine Me immundum munda tuo sanguine Cuius una stilla salvum facere Totum mundum quit ab omni scelere Jesu, quem velatum nunc aspicio Oro Fiat illud quod tam sitio Ut te revelata cernens facie Visu sim beátus tuæ gloriæ Amen