Ubi Caritas

Letra de Ubi Caritas

Duração1:06
Idioma originalLA
Visualizações93.7K
Coordenadas da letra

Letra original

LA
A tradução ainda não está disponível. Exibindo a letra original.
18
Ubi caritas et amor, Deus ibi est Congregavit nos in unum Christi amor Exultemus, et in ipso iucundemur Timeamus, et amemus Deum vivum Et ex corde diligamus nos sincero Ubi caritas et amor, Deus ibi est Simul ergo cum in unum congregamur Ne nos mente dividamur, caveamus Cessent iurgia maligna, cessent lites Et in medio nostri sit Christus Deus Ubi caritas et amor, Deus ibi est Simul quoque cum beatis videamus Glorianter vultum tuum, Christe Deus Gaudium quod est immensum, atque probum Saecula per infinita saeculorum Amen