Deum Verum

Deum Verum 가사

장르Classico
길이6:55
원문 언어프랑스어
조회수2.8K
가사 좌표

원문 가사

FR
번역이 아직 없습니다. 원문 가사를 표시합니다.
18
Deum verum, unum in Trinitáte Et Trinitátem in Unitáte, Veníte, adorémus Veníte, exsultémus Dómino, jubilémus Deo Salutári nostro: Præoccupémus fáciem ejus in confessióne Et in psalmis jubilémus ei Veníte, exsultémus Dómino Jubilémus Deo, salutári nostro Præoccupémus fáciem ejus in confessióne Et in psalmis jubilémus ei Deum verum, unum in Trinitáte Et Trinitátem in Unitáte, Veníte, adorémus Quóniam Deus magnus Dóminus Et Rex magnus super omnes deos Quóniam non repéllet Dóminus plebem suam Quia in manu ejus sunt omnes fines terræ Et altitúdines móntium ipse cónspicit Veníte, adorémus Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud Et áridam fundavérunt manus ejus Veníte, adorémus, et procidámus ante Deum Plorémus coram Dómino, qui fecit nos Quia ipse est Dóminus Deus noster Nos autem pópulus ejus, et oves páscuæ ejus Deum verum, unum in Trinitáte Et Trinitátem in Unitáte, Veníte, adorémus Hódie, si vocem ejus audiéritis Nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne Secúndum diem tentatiónis in desérto Ubi tentavérunt me patres vestri Probavérunt et vidérunt ópera mea Veníte, adorémus Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi Semper hi errant corde Ipsi vero non cognovérunt vias meas Quibus jurávi in ira mea Si introíbunt in réquiem meam Deum verum, unum in Trinitáte Et Trinitátem in Unitáte, Veníte, adorémus Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto Sicut erat in princípio, et nunc, et semper Et in sæcula sæculórum Amen