Bache bene venies

Bache bene venies লিরিক্স

সময়3:42
মূল ভাষাইতালীয়
ভিউ20.1K
লিরিক্স স্থানাঙ্ক

মূল লিরিক্স

IT
অনুবাদ এখনো নেই। মূল লিরিক্স দেখানো হচ্ছে।
18
1. Bache bene venies gratus et optatus per quem noster animus fit letificatus R: Istud vinum bonum vinum vinum generosum reddit virum curialem probum animosum 2. Hec sunt vasa regia quibus spoliatur ierusalem et regalis babilon ditatur R: Istud vinum bonum vinum.... (všichni) 3. Ex hoc cypho conscii bibent sui domini bibent sui socii bibent et amici R: Istud vinum bonum vinum.... 4. Bachus forte superans pectora virorum in amorem concitat animos eorum R: Istud vinum bonum vinum.... 5. Bachus sepe visitans mulierum genus facit eas subditas tibi o tu venus R: Istud vinum bonum vinum.... 6. Bachus venas penetrans calido liquore facit eas igneas veneris ardore R: Istud vinum bonum vinum.... 7. Bachus lenis leniens curas et dolores confert iocum gaudia risus et amores R: Istud vinum bonum vinum.... 8. Omnes tibi canimus maxima preconia te laudantes merito tempora per omnia R: Istud vinum bonum vinum.... Istud vinum bonum vinum....