Ecce Gratum

Ecce Gratum লিরিক্স

ধরনGotico
সময়6:12
মূল ভাষাLA
ভিউ100
লিরিক্স স্থানাঙ্ক

মূল লিরিক্স

LA
অনুবাদ এখনো নেই। মূল লিরিক্স দেখানো হচ্ছে।
18
Ecce gratum et optatum Ver reducit gaudia: purpuratum floret pratum, Sol serenat omnia. Iamiam cedant tristia! Estas redit, nunc recedit Hiemis sevitia. Iam liquescit et decrescit grando nix etcetera; bruma fugit, et iam sugit Ver Estatis ubera; illi mens est misera, qui nec vivit, nec lascivit sub Estatis dextera. Gloriantur et laetantur in melle dulcedinis qui conantur, ut utantur premio Cupidinis; simus iussu Cypridis gloriantes et laetantes pares esse Paridis